Franciscus Hollande

Wikidata Franciscus Hollande
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Hollande: imago
Franciscus Hollande: imago
Franciscus Hollande: subscriptio
Franciscus Hollande: subscriptio
Nativitas: 12 Augusti 1954; Rothomagus
Patria: Francia
Nomen nativum: François Gérard Georges Nicolas Hollande

Familia

Genitores: Georges Hollande; Nicole Tribert
Coniunx: Julie Gayet
Proles: Julien Hollande, Flora Hollande, Thomas Hollande, Clémence Hollande

Franciscus Hollande, vulgo plene François Gérard Georges Nicolas (Franciscus Gerardus Georgius) Hollande (Rothomagi die 12 Augusti 1954 natus) est rerum politicarum peritus Francicus et fuit a die 15 Maii 2012 ad 14 Maii 2017 Franciae praeses. Successor eius est Emmanuel Macron.

Alumnus est Lycei Pasteur Noviliaci in oppido, Universitatis Parisiensis II, Scholae Studiorum Commercialium Superiorum et Instituti Scientiarum Politicarum necnon Scholae Nationalis Administrationis eiusdem urbis, unde laureatus exiit eodem anno 1980, quo et Segolena Royal, Michael Sapin, Dominicus de Villepin et Rainaldus Donnedieu de Vabres inde processerunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy