Genetica

Molecula ADN se transcribit.

Genetica est scientia quae hereditatem indagat omnium viventium, vel bacteriorum vel animalium. Fundamenta hereditatis iacent intra cellulam, sive partem viventem minimam omnium viventium. Moleculae quae transducunt qualitates, sunt acida nucleica, ADN et ARN, hic acidum desoxyribonucleicum et hac acidum ribonucleicum. Hae moleculae ita nominantur quia primum in nucleo cellularum inventae sunt. Genetica, ut intellegat leges hereditatis, varias vias tenet. Quamobrem, velut ceteris scientiis, et geneticae sunt variae divisiones:


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy