Genus (ars)

Natura mortua est subgenus picturae. Hic, Natura mortua cum cepis, opus Pauli Cézanne, 1895–1900.

Genus (-eris, n.) est quaelibet categoria aesthetica quae etenim varias figuras artium vel culturae praebet, exempli gratia litteras,[1][2] musicam, picturam, sculpturam. Cuique arti sunt suum genus et eius subgenera.

In genere cinematographico,[3] in exemplo, sunt comoedia et drama, duo magni subgenerum greges, sed etiam sunt varia subgenera varie appellata, inter quae cinematographi vel pellicula activa (vel actionis), adolescentium (teen film), animata, artium martialium (de artibus martialibus, bellica (de bello), calamitatum, casuum, commercialis (blockbuster), de serie B (B-film), documentaria, epica,[4] erotica, exspectationis (Anglice thriller), experimentalis fictionis scientificae (de fictione scientifica), "gore," historica (de rebus historicis), infantium, cinematographia musica (de rebus theatri musici), "nigra," occidentalis (Anglice western), phantastica (de phantasia), politica (de politia), cinematographia pornographica (pornographia adultis dicata), terroris.

Nexus interni

  1. Fishelov 1993.
  2. Duff 2000.
  3. Grant et Kurtz 2016.
  4. Elliot 2014.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy