Genus litterarum

Aristoteles rhetoricam in tria genera digessit: epideicticum (orationes ceremoniales laudis aut culpae), forensicum (orationes iudiciales de vitio aut innocentia), deliberativum (de decretis faciendis) (Rorty 1996: 3–7).

Genus litterarum,[1] vel breviter genus, est classis compositionis litterarum, quae technica ratione, tono, voce, rebus contentis, etiam (praecipue in fictione) magnitudine definiri potest. Distinctiones generum et categoriarum flexibiles sunt, laxe definitae, saepe subgenera amplectentes.

Latissima litterarum genera, laxo ordine chronologico concepta, sunt poesis epica, tragoedia,[2] comoedia, et nonfictio creativa, omnibus in prosa aut poesi expositis. Praeterea, genus sicut satura, allegoria, et pastorale in ullorum horum generum apparere potest, non solum subgenus, sed permixtio generum, ultroque per culturalem aetatis historicae cum componerentur motum definiuntur.

Notiones generis non confundendae sunt cum categoriis aetatum hominum, quibus litterae discribi possunt adultae, iuvenes, pueriles. Etiam res non eadem ac forma est, sicut mythistoria graphica vel liber nubeculatus.

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Bakhtin 1983: 3.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy