Gryps

Statua gryphis in Basilica Sancti Marci Venetiae.

Gryps (-pis, m.; vel gryps, -phis, m.[1][2]), vel grypus (-i, m.),[2] est animal mythicum praeclarum cuius formam a mixtura variorum generum partium corporis efficit, enim corpus leonis, caput aquilae, et aures asini. A nonnullis saeculis gryphes in insigniis et architectura apparuerunt. Usitatissime est ut imagines in insigniis, primum, velut ut sculpturae in ecclesiis et ecclesiis cathedralibus inveniuntur. Arnstadii autem inveneris sic dictam Domum ad Gryphum aureum. Duces Pomeraniae gryphe tamquam insigni heraldico utebantur, unde et dynastia haec Gryphes appellatur; hodie gryps in insignibus urbium Pomeranorum invenitur, exempli gratia Gryphiswaldae, Belgardae, Rugenwaldiae et Stolpae.

  1. De forma gryps -phis, m. vide “gryps” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 727: "➵ la forme gryph- est de la décadence."
  2. 2.0 2.1 Nomina gryps et grypus in lingua Latina classica derivantur. Pro Latinitate Mediaevali et Seriori gryphes, grypho, gryphus, etc. reperiuntur.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy