Gubernatio Civitatum Foederatarum

Signum magnum Civitatum Foederatarum.

Gubernatio Civitatum Foederatarum est rectio seu institutum ad rem publicam dirigendam Civitatum Foederatarum Americanarum inter eius quinquaginta civitates foederales atque territorium capitale et item omnia territoria nondum in foedus admissa. Imperium rei publicae constitutione ac veterrima consuetudine in tres partes divisum, quae sunt legifera, administrandi, postremo iudicialis, et haec Iudicio Maximo, media Praesidi, illa Congressui commissae sunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy