Hemisphaerium occidentale

Tabula orbis terrarum, Hemisphaerio Orientali flavo colorato.
Tabula Hemisphaerii Occidentalis.

Hemisphaerium Occidentale[1] in usu geographico est dimidium Telluris quod ad occidentem Primi Meridiani (qui Observatorium Regale Grenovici Angliae transit) et ad orientem Antimeridiani, alio dimidio Hemisphaerio Orientali appellato.[2]

Hoc sensu, Hemisphaerium Occidentale in occidentalibus Europae Africaeque partibus, Americis, apice orientalissimo Russiae, multis terris Oceanicis, et parte Antarcticae consistit, nonnullis Insulis Aleutianis ad meridio-occidentem Alascae continentalis exceptis.

Nomen autem rhetoricae politicae adhibetur ut solum Americam (vel Novum Mundum) et aquas adiacentes significet, omnibus terris aliis in hemisphaerio occidentali geographico exclusis; ergo, id aliquando Hemisphaerium Americanum appellatur.[3]

Ut definiatur Hemisphaerium Occidentale ut partes orbis terrarum quae in Vetere Mundo non iacent, quaedam proiectiones cartographicae meridiano 20 occidentali et meridiano 160 orientali (antipodibus) utuntur.[3][4] Tales proiectiones continentes Europaeos Africanosque et parvam Groenlandiae boreorientalis partem excludunt, sed plus Russiae orientalis et Oceaniae (e.g., Nova Zelandia) amplectuntur.

Numerus hominum qui in Hemisphaerio Occidentali habitant est plus 1 billiones.

  1. Oxford Dictionary of English (2nd ed.), Londinii: Oxford University Press, 2006, p. 2001 
  2. Encyclopaedia Britannica, apud www.britannica.com.
  3. 3.0 3.1 Olson, Judy M. (1997), "Projecting the hemisphere", in Robinson, Arthur H.; Snyder, John P., Matching the map projection to the need, Bethesdae Terrae Mariae: Cartography and Geographic Information Society, American Congress on Surveying and Mapping 
  4. "Western Hemisphere", Merriam-Webster's Geographical Dictionary (3rd ed.), Springfield, Massachusettae: Merriam-Webster, 2001, p. 1294 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy