Hereditas (biologia)

Vide etiam paginam fere homonymam: Hereditas biologica.
Hereditas proprietatum phaenotypicarum: patri et filio sunt aures prominentes et vertices capitis.
Structura DNA: nucleobases in media parte a catenis phosphatis et saccharo in helice duplice circumdantur.

Hereditas, etiam hereditas biologica et genus hereditarium appellata, est transmissio proprietatum corporis a parentibus ad proles per reproductionem aut asexualem aut sexualem, qua proles, aut cellulae aut organismi, informationem geneticam parentium accipiunt. Variationes inter singula per rationem hereditariam augeri possunt, efficientes ut species sese per selectionem naturalem evolvant. Studium hereditatis in biologia est genetica.

Color oculorum in hominibus est exemplum proprietatis hereditariae: singulus "proprietatem oculorum brunneorum" ab uno ex parentibus hereditate excipere potest.[1] Proprietates hereditariae a genis continentur, et plena genorum copia intra genoma organismi suus genotypus appellatur.[2]

Plena proprietatum notabilium structurae morumque cuiusdam organismi copia phaenotypus appellatur. Quae proprietates ex mutua eius genotypi et circumiectorum actione exoriuntur.[3]

Nexus interni

  1. Sturm et Frudakis 2004.
  2. Pearson 2006.
  3. Visscher, Hill, et Wray 2008.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy