Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Hierosolyma[1] seu Ierusalem[2] (Hebraice יְרוּשָׁלַיִם; Arabice القُدس) est urbs Levantis in Iudaea regione, in aequo Montium Iudaeorum(en) inter mare Mediterraneum et mare Mortuum sita. Una est ex antiquissimis orbis terrarum urbibus, atque a tribus religionibus—Iudaica, Christiana, Islamica—sancta habetur. Et civitas Israël et Auctoritas Nationalis Palaestina Hierosolyma suum declaravit caput, nam ibi sunt principalia instituta administrationis Israëliticae et Palaestinensis hanc urbem futurum civitatis Palaestinae caput sibi vindicant, sed neutra postulatio a plurimis aliis civitatibus noscitur.[3] Censu anno 2016 habito, numerus incolarum fuit 882 700, quorum 536 600 Iudaei (60.8%), 319 800 Musulmani, 15 800 Christiani, 10 300 non descripti (1.2%).[4]
Urbs in pago admodum arido patet in iugo quodam rupestri inter Montes Iudaeas. Hi montes continui eminent inter Mare Mediterraneum vallemque quo flumen Iordanis in Mare Mortuum defluit. Hierosolyma distant 60 chiliometris a Telavivo et ab ora maritima. Surgunt 760 metra super maris aequor commune, sed 1183 metra super Maris Mortui aequor (quod mare 35 chiliometra ab Hierosolymis distat oriente versus). clima Mediterraneum pago Hierosolymitano regit, aestate calida aridaque, hieme miti et humida, mense Ianuario frigidiori, Iulio et Augusto calidis.
Hierosolyma assectatoribus trium religionum urbs sancta est. Secundum libros biblicos a Iudaeis Christianisque receptis, urbem, a rege Davide captam, filius Salomon Templo adornaverit, fanum consecratissimum, bis e novo restructum, anno 70 a Romanis deletum. Iesus Nazarenus in hac urbe praedicavit, miracula sicut in Evangeliis narratur fecit, sub Pontio Pilato supplicium passus est, et sicut in eisdem fontibus legitur resurrexit; Ecclesia Sancti Sepulcri, primum a Constantino imperatore Christiano constructa, a peregrinis Christianis visitatur. Iudaei per multa saecula ab urbe exclusi rursus eam occupant, sed locum Templi Mahometanis relinquunt; hoc enim loco Omar calipha Mahometi socius Cupolam Saxi construxit moxque Abimelech calipha Meschitam Distantissimam ubi, sicut verba Alcorani intelleguntur, propheta ipse itinere suo nocturno visitavit.