Historia Graeca

Insigne Graeciae.

Historia Graeca plus quam quattuor milia annorum complectitur. Aetate lapidea gentes Indoeuropaeae (Iones, Aeoles et Achaei) Paeninsulam Balcanicam invaserunt. In Creta Cultura Minoa (2600–1150 a.C.n.) orta est, cuius magnificarum domuum reliquiae adhuc Cnosso et Phaesto visi possunt. Sub annum 1200 a.C.n. Dores in Peloponnesum migraverunt. Aliae gentes Graecae a Doribus pulsae in insulas Aegaei maris et litus Asiae Minoris cesserunt.

Incolae continentis, Hellenes appellati, Mare Mediterraneum ac Pontum Euxinum navibus investigaverunt et permultas colonias condiderunt. Quae sunt experti inter alia in Homeri operibus (Ilias, Odyssea) poetice efficta sunt.

Graecia classica (saeculo quinto) ex poleis (civitatibus liberis) exstabat, quarum maxima erant Athenae, Sparta, Thebisque sequentibus. Graeci Persas vicerunt; saeculo quarto Alexandro Magno duce maximam tum noti mundi partem expugnaverunt et cultu humanitateque Graca impleverunt.

Secundo saeculo a.C.n. denique Romani primo Macedones aggressi sunt, tum totam Graeciam sub dicionem suam redigerunt (146 a.C.n.). Cultura Graeca autem permanebat et paulatim a Romanis recepta est.

Anno 330 p.C.n., Constantinus I imperator Constantinopolim caput imperii fecit, ex quo Imperium Romanum Orientale ortum est, quod hereditatem antiquam cum religione Christiana in unum confudit.

Anno 1453, Constantinopolis ab Ottomanis capta est, Graeci in Turcarum dicionem venerunt; qui tamen per 400 annos linguam, religionem ac propriorum conscientiam retinuerunt.

Die 25 Martii anni 1821, Graeci contra Turcos insurrexerunt, annoque 1828 libertatem nacti sunt. Cum nova civitas tantum partem terrarum a Graecis inhabitatarum comprehenderet, pugna continuata est: anno 1864, Insulae Ioniae Graeciae adinuctae sunt, anno 1881 partes Epiri et Thessaliae. Creta, Aegaeum orientale et Macedonia anno 1913 ad Graeciam venerunt, Thracia occidentalis anno 1919. Post Secundum Bellum Mundanum (anno 1948) etiam Dodecanesus Graeciae redditus est.

Secundo bello mundano etiam Graecia—ab Italia et Germania petita—multa perpessa est; bellum civile quattuor annorum secutum ceterorum dolorum causa fuit. Anno 1967 exercitus rerum potitus est, ab anno 1975 Graecia est democratia.

Graecia anno 1952 Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali (CFAS) iniit, anno 1981 Unionem Europaeam.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy