Historia Romana (Dio)

Historia Romana est Latinum opus a Cassio Dione, senatore Romano e Bithynia oriundo, de rebus gestis Romanorum Graece conscriptum, quae ab adventu Aeneae in Italiam usque ad annum 229 evenerunt. Historiae Dionis libri 36-60 integri vel paene integri servati sunt (praeter quod libri 55 et 57 et 69 lacunas satis amplas praebent). Aliorum librorum tantum fragmenta habemus, nisi quod pars tamen librorum 79 et 80 servata est. Ad libros a primo ad tricesimum quintum sunt notae tres series fragmentorum tempore Constantini Porphyrogeniti decimo saeculo collectae :

  • Fragmenta Valesiana vel Peiresciana de vitiis et virtutibus
  • Fragmenta Ursiniana de legationibus
  • Excerpta Vaticana de sententiis

Librorum 61-80 lacunas epitome monachi Iohannis Xiphilini undecimo saeculo facta supplere potest.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy