Historia mundi

Multitudo mundi, ab anno 10 000 a.C.n. ad annum 2000. Gradus rectus est logarithmicus.
Pictura in spelunca, Lascaux Francia, prima ars nota.
Scriptura cuneiformis, primum systema scribendi notum.

Historia mundi describit historiam hominum secundum materias archaeologicas et scriptas investigatas. Historia antiqua nota coepit cum scriptura inveniretur.[1][2] Fundamenta autem civilizationis ad primam technologiam introductam et culturam excogitatam retro extenduntur. Praehistoria Aevo Palaeolithico ("Primo Aevo Lapidis") incipit, quod Aevum Neolithicum ("Novum Aevum Lapidis"), et Revolutio Neolithica (inter 8000 et 5000 a.C.n.) in Luna fertili secuta sunt. Illud aevum mutationem maximi momenti in historia hominum vidit, cum homines ordinatam plantarum et animalium tutelam inciperent.[3][4][5] Agricultura progrediebatur, et plurimi homines vitam nomadicam reliquerunt et agricolae in coloniis perennibus facti sunt. Nomadismus in nonnullis locis continuabat, praecipue in regionibus secretis ubi erant paucae species plantarum quae domari poterant.[6]

Ubi progrediebatur, agricultura divisionem laborum incitavit ut cibus inter vera reservaretur. Inde divisio laborum ortum classis otiosae institutionemque urbium effecit.

  1. Secundum David Diringer ("Writing", Encyclopedia Americana, (1986), 29:558: "Writing gives permanence to men's knowledge and enables them to communicate over great distances. . . . The complex society of a higher civilization would be impossible without the art of writing."
  2. H. Webster, (1921), World history. Bostoniae: D.C. Heath. p. 27.
  3. Colin Tudge, Neanderthals, Bandits and Farmers: How Agriculture Really Began (Londinii: Weidenfeld & Nicolson, 1998, ISBN 0-297-84258-7).
  4. Peter Bellwood, First Farmers: The Origins of Agricultural Societies (Blackwell Publishers, 2004, ISBN 0-631-20566-7).
  5. Mark Nathan Cohen, The Food Crisis in Prehistory: Overpopulation and the Origins of Agriculture (Portu Novo et Londinii: Yale University Press, 1977, ISBN 0-300-02016-3).
  6. Vide Jared Diamond, Guns, Germs and Steel.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy