Imperator Romanus

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Titulus imperator in diebus Rei Publicae Romanae habitus est, quoniam vero dux militaris propter victoriam modo gestam laureatus, deinde militibus idem suis, salutatus erit imperator. Tunc enim generalis erat hic titulus, nullo modo singularis. Ille dux deinde titulum post cognomen assumpsit, donec magistratu discessurus sit aut confecto triumpho. Interdiu senatus visus est eum dare vel confirmare.[1] Primus pro certo indicio imperator fuit Aemilius Paulus anno 189 a.C.n.[1] Magna cum gloria titulus latus est: Pompeius se plus quam semel imperatorem salutatum fuisse declaravit, sicut Sulla, at etiam Iulius Caesar fuit is qui eo in perpetuum primus usus est. Hodie dubium est quin Caesar vel a senatu vel per hereditatem (id Cassius Dio dicit)[2] eum accepisset.

Anno 38 a.C.n. Agrippa titulum pro suis victoriis sub Octaviano refutavit; igitur posthac devenitur ut principi et salutationem et titulum imperatorem capere oporteret. Videtur enim Octavianus (serius Augustus) eo quasi praenomine utebatur (i.e. imperator Caesar, non Caesar imperator). Ex quo titulus imperium summum significare coepit, et in illo sensu communiter habitus. Otho primus Augustum simulare conatus est, sed solum, cum Vespasianus regnum cepisset, titulus ei qui Imperium Romanum regnaret, proprio usu factus est.

Etiam enim vero, ulla disceptatio de Imperatoribus Romanus multum discrimine historico usa est, nam Romani ipsi non percipiebant idem atque nos moderni notiones de "imperio" vel "imperatore." Imperio Romano autem servata sunt omnia instituta et traditiones Rei Publicae, etiam senatus et comitia. Fere imperatores describi duces de iure nequeunt (in nomine Imperator fuit modo primus inter pares), sed aliter multi duces de facto non erant.

In hac re discepta est natura dignitatis imperalis, et in eius familias progressus per historiam Imperii.

  • Pro grandiore indice nominum imperatorum, vide hanc paginam.
  1. 1.0 1.1 The Oxford Classical Dictionary, entry 'Imperator', Third Edition, Oxford University Press., 1996.
  2. Cass. Dio 43.44.2

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy