Imperium Germanicum (1871-1918)

Vide etiam paginam discretivam: Imperium Germanicum (discretiva).
Imperium Germanicum
Sermo officialis Germanice
Caput Berolinum
Forma Monarchia
Dux Civitatis Imperator Germanicus (Germanice: (Deutscher) Kaiser[1])
Institutio 1871
Finis 1918
Primus dux Gulielmus I
Ultimus dux Gulielmus II

Imperium Germanicum[2] (Theodisce Deutsches Kaiserreich) fuit civitas sui iuris, quae die 18 Ianuarii 1871 rite condita est. Antea Foederatio Germanica Septemtrionalis (Theodisce Norddeutscher Bund) civitatibus Germaniae Meridianae coniuncta Franciam vicerat. Die 16 Aprilis 1871, constitutio imperialis promulgata est.

Imperio Germanico etiam coloniae erant, exempli gratia, inter quas erant Cameronia, Namibia, Tanzania.

Haec civitas finita est die 9 Novembris 1918, cum Gulielmus II imperator post cladem in bello magno acceptam abdicaret et res publica Germanica facta est, quae vulgo dicitur Res Publica Vimariana, quia legati primi Conventus Nationalis Vimariae die 6 Februarii 1919 inter se congressi sunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy