Imperium Mongolicum

Expansio Imperii Mongolici

Imperium Mongolicum (Mongolice Монголын Эзэнт Гүрэн, Mongolyn Ezent Güren, vel Их Mонгол улс, Ikh Mongol Uls) fuit imperium quod saeculis tertio decimo quartoque decimo terras ab Europa Orientali trans Asiam temperavit, latissimum in historia mundi imperium confine. Ex coniunctione nationum Mongolum Turcicorumque in una dicione per hodiernam Mongoliam oritur, et ob incursus crevit, Cingischam omnium Mongolum rege anno 1206 edicto. Maxime amplificatum, imperium a Danubio ad Mare Iaponicum et a Siberia septentrionali ad terram Camboiorum extendit, super plusquam 24 000 000 chiliometrorum quadratorum (9 266 000 milia quadrata),[1] 22 centesimas totius orbis terrarum superficiei, et plusquam 100 decies centena milia hominum dominatum est.

Respublica saepe appellatur Mongolicum Mundi Imperium quia multum Eurasiae implicavit.[2][3][4][5][6][7] Imperii victoriae et civiles oeconomicique effectus tam magnam Veteris Mundi partem conturbaverunt ut eius bella cum aliis magnis potestatibus in Africa, Asia, et Europa nunc a nonnullis habentur antiquum bellum mundanum.[8][9] Sub novis Mongolum technologiis, variae merces ideologiaeque trans Eurasiam disseminatae permutataeque sunt.

Cingischam Imperator. In Museo Palatii Reipublicae, Taipeii Taivaniae servata.

Imperium autem post bellum successionis annos 12601264 diffindi coepit, Orda Aurea chanatuque Tschagataico de facto liberis, et Cobilam imperatorem ('cham') reicientibus,[10][11] tempore cuius mortis imperium in quattuor diciones separatas—chanatus Orda Aurea, chanatus Tschagataicus, Ilkhanatus, et Imperium Magni Chani (Domus Yuan)—iam fregerat, quorum unusquisque suas exspectationes rationesque petebat,[12] sed omnis Imperium Mongolicum firmiter coniunctum manebat.[13] Cum Cobila ipse chanos Tschagataidas familiasque Ogedeidas in suam dicionem cogere conaretur, Mongoles in Media Asia ei prospere resistiterunt. Denique anno 1304 omnes khanes Mongolici Temür Öljeytü kagan, Kublai successorem, se summiserunt, et mundus Mongolicus iterum unum principem supremum primo tempore accepit post 1259, sed potestas chanorum ultimorum auctoritatem Cingischam et trium proximorum successorum non aequavit.[14] Domu Yuan anno 1368 comminuta, Imperium Mongolicum postremo dissolutum est.

  1. Peter Turchin, Jonathan M. Adams, et Thomas D. Hall, "East-West Orientation of Historical Empires," Novembri 2004.
  2. Paul D. Buell, Historical Dictionary of the Mongol World Empire.
  3. Georgius Vernadsky, The Mongols and Russia.
  4. Peter M. Jackson, The Delhi Sultanate: A political and military history.
  5. John Andrew Boyle, The Mongol World Empire, 1206–1370.
  6. David Curtis Wright, The History of China, p. 84.
  7. Yong Yap Cotterell et Arthur Cotterell, The Early Civilization of China, p. 223.
  8. Jack Weatherford, Genghis Khan and the Making of the Modern world.
  9. Reuven Amitai-Preiss, Mongols and Mamluks: The Mamluk-Ilkhanid War, 1260-1281.
  10. The Islamic World to 1600: The Golden Horde.
  11. Michael Biran, Qaidu and the Rise of the Independent Mongol State in Central Asia (The Curzon Press, 1997, ISBN 0-7007-0631-3).
  12. The Cambridge History of China: Alien Regimes and Border States, p. 413.
  13. Lubin, Nancy, "Rule of Timur," in Curtis.
  14. Peter Jackson, The Mongols and the West, p.127.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy