Index urbium Finniae

Subter est index urbium Fennicarum, nomine ordinatus. Anno 1977 iuridica differentia inter urbes, oppida et municipia seu communia ablata est. Hodie solum municipia seu communia agnita sunt, quorum ad aliquae vulgo relatum est sicuti urbes (Finnice kaupunki; Suecice stad). Municipium ipsum utrum urbis an oppidi designatione utatur decernere potest. Usque ad hodiernum tempus, multa ultimā utere decrevere, etiamsi crebro loca ne quidem satisfaciunt urbis definitioni ab UE factae, cui est minimus numerus incolarum 50 000 et minima spissitudo incolarum 500 incolarum pro chiliometro quadrato. Etiam, adhuc urbis centrum aut conurbatio ipsa tam urbana esse nequit. Simplex, independens decisio requiritur ut mutetur nomen ruralis "municipii" seu "communis" (Finnice kunta) nomini "urbis" (kaupunki). Oppidis ante annos 1960 conditis index annum ubi oppido charta regia concessa est includit.

Multae fusiones municipales factae sunt in Finnia (et plurimae venturae sunt, propter municipalem ruris reformationem), quae etiam "urbem" definire difficile reddunt, quia in fusione, quamquam numerus incolarum paulum crescit, spissitudo incolarum decrescit. Verbi gratiā, secundum Unionis Europaeae definitionem, Tammerforsia urbs noniam est, propter completam municipalem fusionem cum oppido Messubyensi[1] (Finnice Messukylä; Suecice Messuby; Boreosamice Messukylä), Aitolahtis (Finnice Aitolahti; Suecice Aitolax; Boreosamice Aitolahti) et Teiskone[2] (Finnice, Suecice et Boreosamice Teisko), quae officialem spissitudinem incolarum ad 410,5 incolarum pro chiliometro quadrato deminuit, Kalendis Iuniis anni 2012. In Finnia, totum territorium urbis iuxta suos limites officialiter area urbis aut oppidi consideratur. Quamobrem, villagia, possibiles conurbationis areae et area centri administrativi (consistens ex urbis centro et districtibus urbis) satis accurate officialibus conceptibus distinguuntur.


Argumentum

A B C E F G H I K L M N O P R S T U V W X Y

  1. helsinki.fi, ubi apparet adiectivum “Messubyensis”.
  2. helsinki.fi, ubi apparet adiectivum “Teiskoensis”.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy