Innocentius IV

Wikidata Innocentius IV
Res apud Vicidata repertae:
Innocentius IV: imago
Innocentius IV: imago
Nativitas: unknown value; Genua
Obitus: 7 Decembris 1254, 14 Decembris 1254; Neapolis
Patria: Respublica Genuensis

Pontificatus

1243 - 1254
Praecessor: Caelestinus IV
Successor: Alexander IV

Insignia heraldica

Innocentius IV: insigne
Innocentius IV: insigne
Innocentius IV Iohannem de Plano Carpini aliosque ad curiam Magni Chanis mittit. Vincentius Bellovacensis, Le miroir historial (Bibliotheca Regalis Hagae Comitum MS 72 A 24)

Innocentius IV, nomine nativo Sinibaldus de Flesco, e familia comitum Lavaniensium (natus Genuae inter annos 1180 et 1190; mortuus die 7 Decembris 1254) fuit papa i.e. episcopus Romanus a die 25 Iunii 1243.

Sinibaldus de Flesco Bononiae atque Parmae iuri studuit. Doctor iuris canonici fit, cuius magnum opus est Apparatus in quinque libros decretalium.

Propter metum imperatori Friderici II Innocentius IV Româ in Genuam fugit. Ibi anno 1245 Concilium Lugdunense Primum constituit, quod imperatorem Fridericum II deposuit. Ad curiam Magni Chanis Iohannem de Plano Carpini misit, qui ad acclamationem Chanis Cuyne (Güyük) anno 1246 adfuit. Post mortem imperatori anno 1250 in Perusia fuit et postea in 1253 Romam rediit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy