Institutio

Institutio est ulla structura vel instrumentum ordinis socialis qui mores copiae singulorum intra commune datum gubernat; qui res humana vel animalis esse potest. Institutiones agnoscuntur per propositum sociale, singulos et consilia superantes per intercessionem regularum mores entitatum vivorum gubernant.[1]

Verbum institutio usitate moribus et exemplaribus actionis socialis magni momenti, ac praecipuis organizationibus formalibus gubernationis et officiorum publicorum adhibetur. Institutiones, ut structurae et rationes ordinis socialis inter certas species, sunt una ex praecipuis studii rebus in scientiis socialibus, sicut scientia politica, anthropologia, oeconomica, et sociologia, illo ab Aemilio Durkheim appellato "scientia institutionum, earum originis, et earum actionis."[2] Institutiones etiam sunt magna legum cura, formale regularum politicarum perferendarum et exercendarum instrumentum.

  1. "Social Institutions," Stanford Encyclopaedia.
  2. Émile Durkheim (1895), "The Rules of Sociological Method," ed. 8a, conv. Sarah A. Solovay et John M. Mueller, ed. George E. G. Catlin (1938, ed. 1964), 45.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy