Jabberwocky

Jabberwocky ab Ioanne Tenniel depictum.

Jabberwocky[1] est poema nugax a Ludovico Carroll insertum in librum suum fabulosum, quo de Aliciae per speculum transitu (1871) narravit. Quod poema primo aspectu nugas agere videtur, quippe cum in dictionum ex binis verbis in unum confusis factarum consecutione consistat. Exempli gratia dictio slithy in versu primo commixta est ex verbis quae sunt lithe ('gracilis') et slimy ('lubricus').

Jabberwocky cum Latine tum in alias quoque linguas conversum est. Nomina Latina, ordinata secundum primam litteram nominis cuiusque interpretis, haec sunt:

  • Gabrobocchia, et Taetraferocias Caruthers
  • Gaberbocchus Hodgson
  • Iabervogas, Strugnell
  • Iabrochius, Vansittart
  • Iubavocus, Watson

Etiam versionem Graecam (Ἰάμβροξ) his subiecimus.

  1. Quod hoc nomen varias formas Latinas habet, titulum Anglicum hic conservavimus.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy