Lenaea

Lenaea (Graece: Λήναια) temporibus Graeciae antiquae fuerunt ludi sollemnes in honore dei Dionysi mense Gamelione (Ianuario vel Februario) celebrati. Initio in Lenaeo acti sunt, sacrum fanum Dionysi Lenaei in antiquo foro Athenarum sita. Secunda quidem parte saeculi V a.C.n. autem ad theatrum Dionysii in fastigio australi Acropoleos moti sunt.

Per spatium trium dierum celebrari solebant. Aliter atque in Dionysiis plurime hoc in festo plerumque comoediae actae sunt (quinque) sed solum duo tragoediae (neque satyrica agebantur).


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy