Leonhardus Eulerus

Leonhardum Eulerum pinxit Iacobus Emanuelis Handmann.
Sepulcrum Euleri Petropoli apud Monasterium Alexandri Nevensis.

Leonhardus Eulerus (Theodisce Leonhard Euler; natus Basileae die 15 Aprilis 1707, mortuus Petropoli die 18 Septembris 1783) fuit mathematicus, physicus, astronomusque Helveticus qui multas res magni momenti, praesertim in calculo infinitesimali, theoria graphorum,[1] topologia, atque theoria numerorum, invenit. Multas appellationes notationesque introduxit, ut notionem functionis mathematicae, quae etiamnunc, praecipue in analysi, adhibentur. Etiam inventiones in mechanica, dynamica fluidorum, optica, astronomia, atque theoria musicae fecit.

Maiorem vitae adultae partem Petropoli in imperio Russico et Berolini in Prussia vixit.

Euler unus ex insignissimis fecundissimisque mathematicis omnium temporum habetur. Traditur Petrus Simon Laplace de eo dixisse, "Lisez Euler, lisez Euler, c'est notre maître à tous" (Legite Eulerum, legite Eulerum, qui est omnium nostrum magister).[2]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Gugliemo Libri , iudicium libri "Correspondance mathématique et physique de quelques célèbres géomètres du XVIIIe siècle, … ", Journal des savants (mensis Ianuarii 1846), p. 51.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy