Leviathan (Thomas Hobbius)

Frons libri Leviathan ab Abraham Bosse incisa.
Thomas Hobbius fere eo tempore quo Leviathan scribebat.

Leviathan est liber de philosophia politica, quem Thomas Hobbius, philosophus Anglicus, annis 1649 et 1650 scripsit. Anno 1651 autem hoc magnum opus e prelo exiit. Nam bellum civile Anglicum anno 1642 exarserat, et post vices tortuosas evenerat rei publicae plena victoria. Amici ordinis translaticii perterriti sunt hoc processu rerum, cuius fastigium fuit supplicium Caroli I anno 1649 factum. Fieri potest, ut harum rerum novarum causa philosophia socialis in cogitatione Hobbii praecipuum locum obtineret. Quo opere inimicos undique habebat. Praesertim iram ecclesiae catholicae commovit. Haec de causis operis protulisse satis est.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy