Lingua Anglo-Saxonica

Lingua Anglo-Saxonica
Britannia, Hibernia et Anglia (haec coccinea)
nomen latine Anglosaxonica
nomen Ænglisc, Englisc
civitas Anglia, Scotia
loquentes perpauci
familia Linguae Germanicae
nationes Anglia

Lingua Anglo-Saxonica[1] (Anglice: Old English vel Anglo-Saxon, Anglo-Saxonice: Ænglisc vel Englisc) est prima linguae Anglicae forma historica, quae primo medio aevo in usu in Anglia et Scotia meridiana et orientali erat. Ad Magnam Britanniam a colonis Anglosaxonibus saeculo quinto medio primum allata est, et primae litterae Anglosaxonicae ex medio saeculo septimo exstant. Post victoriam Angliae Normannicam anno 1066 effectam, lingua classium superiorum lingua Anglonormannica facta est, linguae Francogallicae aliarumque langues d'oïl cognata. Quod finem significat aevi Anglosaxonici, quia hoc tempore lingua Anglica ab Anglonormannica magnopere movebatur, ut demum in genus hodie lingua Anglica media appellatum.

  1. Michaeler 1776: 4; Rask 1839: LVIII; eli alibi.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy