Lingua Hebraica

Pagina e codice "Aleppo" dicta, quae est veterrimus liber manu scriptum Bibliam Hebraicam continens. Liber anno fere 920, erudito Aaron ben Asher dirigente, scriptus est. Haec pagina e libro Deuteronomio provenit.

Lingua Hebraica[1] vel tantum Hebraea,[2] sive lingua Iudaica[3] (Hebraice עברית ; IPA /ʔivˈʁit/ et /ʕivˈɾit/), est lingua Semitica Occidentalis familiae linguarum Afroasiaticarum. Per historiam consideratur lingua Hebraeorum vel Israelitarum et suorum maiorum. Aliae linguae Iudaicae inter Iudaeos in diaspora habitantes ortae sunt. Praeterea greges non Iudaici lingua Hebraica utebantur, inter quos Samaritani, grex ethnice cognatus. Hebraica ut quotidiana sermonis lingua ante annum 200 p.C.n. esse desierat, et usque aevum medium solum ut? lingua liturgiae Iudaicae et litterarum rabbinicarum superavit. Tum saeculo undevicensimo ut? lingua sermonis et litterarum redintegrata est, et secundum Ethnologue nunc est lingua hominum 5.3 millionum per omnem orbem terrarum habitantium, praecipue in Israel,[4] ubi lingua publica est.

Tempore Evangelii in Bibliis Sacris praedicationis, dum lingua Aramaica locum occupavit quae iam lingua Hebraica in usu quotidiano Hebraeorum habuerat, lingua Hebraica sollemniori usu reservata est. In Novo Testamento legimus de Hebraica lingua adhibita (una cum Graeca et Latina) in titulo Crucis Dominicae (Luc. 23.38). In Actibus Apostolorum, Paulus Apostolus lingua Graeca utitur, sed numquam lingua Hebraica, nisi in capitulo 22.

  1. Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 47r; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 193–201.
  2. Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus p. 193
  3. Gesnerus (ib.) f. 63r.
  4. "Hebrew language report". Ethnologue .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy