Lingua Palauana

Lingua Palauana[1] (Palauanice a tekoi er a Belau) est una e binis linguis publicis Reipublicae Palauensis, quarum alia est Anglica. Quae est socius Austronesiae linguarum familiae et una e duabus linguis vernacularibus in Micronesia quae non est pars rami Oceanici illius familiae (alia est Chamorro).[2] Constat inter plurimos investigatores Palauanam et Chamorro potius esse distinctas linguas in ramo Sundano-Celebensis familiae linguarum Austronesiarum, quamquam nonnulli arguunt Palauanam fortasse esse liberum linguarum Malaico-Polynesicarum ramum.[3] Lingua Palauana latissime in vita quotidiana in Palauensibus adhibetur.

  1. Ita e.g. Italiane, cf. Lingua Palauana apud Vicipaediam Italicam
  2. Vide Blust 1977, Dempwolff 1934, Jackson 1986, Zobel 2002.
  3. Dyen 1965.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy