Familia
Memoria
Doctor Ludovicus Lazarus Zamenhof (lingua Iudaeo-Germanica אליעזר לודוויג זאמענהאף, Polonice Ludwik Łazarz Zamenhof, Theodisce Ludwig Lazarus Samenhof natus familia Iudaica die 15 Decembris 1859 in urbe Bialostocensi[1] (Białystok) in hodierna Polonia orientali, quae hoc tempore ad Imperium Russicum pertinebat; mortuus die 14 Aprilis 1917 Varsoviae) fuit medicus ocularius sed clarissimus est quia linguam artificiosam nomine Esperanto creavit, ad communicationem et tolerantiam inter gentes. Descripsit Linguam Esperanticam in libro Fundamento de Esperanto. Quamquam Iudaeus erat, Sionismus ei non nimis placuit.
Inde a pueritia varias linguas edidicit (Russicam, linguam Jiddisch, Polonicam, Francogallicam, Germanicam, Hebraicam); in gymnasio insuper et linguas Latinam, Graecam et Anglicam.
De eius novissimis diebus scripsit librum Theodorus Jung qui praetitulatur La Lastaj Tagoj de D-ro L.L. Zamenhof kaj la Funebra Ceremonio.