Lugdunum (castra Rhenana)

Limes Romanus cum Lugduno.
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Vide etiam paginam discretivam: Lugdunum (discretiva).

Lugdunum erat castra Romana ad Limitem Germanicum inferiorem in loco hodie a Mari Germanico submerso prope Katwijk(nl) in provincia Batava Hollandiae Australis sita. Castra (per errorem) a Claudio Ptolemaeo in Geographia sua Lugdunum Batavorum appellata sunt, ut distinguantur ab aliis locis nominis Lugdunum.[1]

Ruina nominis Batavi Brittenburg(nl) (vel olim Borch te Bretten(nl)) interdum in mari observata (postremo anno 1923, sed quae ex eo tempore inveniri non potuit) verisimiliter Lugduni est. Anno 1982 vestigia archaeologica Romana in Katwijk inventa sunt quae verisimiliter reliquiae vici Romani apud castra siti sunt.[2]

  1. Vide hic, tertius quartusque versus a sinistra: "Βαταυῶν Λουγόδεινον".
  2. J.H.F. Bloemers ac M.D. de Weerd, Het Romeinse kampdorp van de Brittenburg in Jaarboekje voor geschiedenis en oudheidkunde van Leiden en omstreken, num. 75, anno 1983, pag. 245-251 (Batave).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy