Lyra

Pro lyrae constellatione, vide Lyram.
Photographema mulieris anni 1913 quae sicut Sirena lyram psallat.

Lyra (Graece λύρα) est chordophonum septem vel decem nervis intentis praeditum, quod signum Apollinis, dei Graeco-Romani, atque poetarum fuit. Est species harpae.

Secundum hymnum "homericum" in Hermam, Hermes primam lyram fecit ex carapace testudinis et cornubus bovis. Cui cum bovem Apollinis furatus est, ille deus iratissimus fit. Hermes ergo ei lyram dedit.

Lyra anglica e tumulo apud Sutton Hoo
Duae lyrae ex Ur

Lyrae veterrimae per totum orbem terrarum inveniuntur: Angliae apud Sutton Hoo, Ur in secundo millennio, necnon Graeciae.

Graeci pluras formas lyrarum fecerunt: βάρβιτος (sc. "barbitus," postea βάρβιτον, "barbitum") est maximus, κιθάρα (sc. "cithara") est minor.

Nexus interni


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy