Mamluci

Eques Mamlucus anno 1810 depictus

Mamluci[1] sive Mameluci[2] in multis territoriis Islamicis fuerunt servi militares ex Media Asia aut Europa orientali oriundi. Plerumque origine Turci aut Caucasici fuerunt. Quod duces exercituum saepe magnam potentiam possidebant a saeculo nono dominia propria condiderunt, quorum illustrissima erant Sultanatus Delhiensis (1206–1526) olim paene totam Indiam comprehendens et Aegyptus, quae anno 1517 ab Imperio Ottomanico subacta est. Tamen Mamluci in Aegypto civitatis primores permanebant, donec anno 1798 a Napoleone ad pyramidas (1798) devicti et a Muhammad Ali Pascha anno 1811 paene exstirpati sunt.

  1. Vide: Historia compendiosa dynastiarum, historiam complectens universalem, a mundo condito, usque ad tempora authoris, res Orientalium accuratissime describens, Oxoniae 1663 (pluries), in interrete: [1]
  2. Vide: Monasticon Praemonstratense (1983), p. 503 et A. Gislenii Busbequii omnia quae exstant, epistola III (Lugduni Batavorum 1633)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy