Mare Arabicum

Bathymetrica Maris Arabici tabula geographica.

Mare Arabicum, olim Mare Erythraeum, est regio Oceani Indici septentrionalis quae a Pakistania, Irania, Sinuque Omanensi in septentriones versus, a Sinu Adanensi, Canali Guardafui, Paeninsulaque Arabica in occidentem versus, a Mari Laccadivensi in meridiem orientemque versus,[1] a Mari Somaliensi in meridiem occidentemque versus,[2] et ab India in orientem versus finitur. Eius area superficialis est 3 862 000 chiliometrorum quadratorum, et eius altitudo maxima est 4652 metra. Sinus Adanensis in occidente Mare Arabicum cum Mari Rubro per Babel-Mandelum(en) Fretum conectit, et Sinus Omanensis in septentriones occidentemque versus patet, id cum Sinu Persico conectens.

Conspectus in Mare Arabicum.
Mare Arabicum.
Tabula geographica saeculi septimi decimi locos Peripli Maris Erythraei depingit.
Despectus in Mare Arabicum ex satellite.

Multae marinae negotii viae magni momenti Mare Arabicum ex millennio tertio vel secundo a.C.n. transeunt. Maiores portus maritimi sunt Kandla, Okha, Mumbai Port Trust, Jawaharlal Nehru Portus, Mormugão Portus, Novum Mangalore Portus, Vizhinjam International Seaport, et Kochi Portus in India; Portus Karachi, Portus Qasim, et Gwadar Portus in Pakistania; Chabahar Portus in Irania; et Portus Salalah in Salalah Omanae. Maximae insulae in Mari Arabico sunt Dioscoridis Insula[3] (Iemenia), Masirah (Omana), Laccadivae (India), et Astola (Pakistania).

  1. Banse et McClain 1986.
  2. Phama 2020.
  3. Vide lemma "Dioscoridis Ins. apud Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "DIOSCORIDIS Ins. Zocotora; in Afr. in mari Azanio, ubi definit Erythraeum (...)".

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy