Marmor

Marmor coloratum triclini aestivi insulae Iasoni Magni Cyrenarum.
Laocoon cum filiis, Musea Vaticana.
Pietà Vaticana a Michaele Angelo Bonarotio creata.
Comparatio marmoris Carrariae.

Marmor (a verbo Graeco μάρμαρος, verbo μαρμαίρειν 'fulgere, splendere', ut putatur, propinquum) est saxum carbonatum, quod ex mineralibus calcite, dolomite, aut aragonite exstat.

Petrographice marmor est saxum metamorphicum, quod ex commutatione (metamorphosis) calcis et aliorum saxorum, quae carbonatis abundent, in interiori telluris calore pressuque exstistit.

Saepe autem etiam alia saxa nomine marmor venumdantur.

Multa aedificia et artificia ex marmore facta sunt. His diebus marmor imprimis ad pavimenta, balnea, muros facienda sive ornanda adhibetur. Opus marmoris comparandi adhuc operosum est.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy