Melanesia

Tabula Melanesiana

Melanesia (ex verbis Graecis: μέλας 'ater' + νῆσος 'insula') est regio Oceanica, quae de occidentali Pacifici Occidentalis latere ad Mare Arafura contingit, ad septentriones et orientem Australiae spectantem. Hic terminus primum ab Iulio Dumont d'Urville anno 1832 adhibitus est, ut ethnicam geographicamque Pacifici nec Polynesiam nec Micronesiam regionem designet.

Hodie, haec classificatio hominum ab anthropologis habetur falsa quoniam ea diversitatem regionis neglegit: adest nulla singularis Melanesiae mos vel cultura. Regionis homines corpore, lingua, societate, et cultura permaxime inter se variant. Potestates autem Europeanae saeculis undevicensimo et vicensimo unius culturae opinionem vanam promoverunt.

Accuratius est nihilominus notio geopoliticalis termini quae late adhibetur. Exempli gratia, Melanesian Spearhead Group fecit Preferential Trade Agreement, foedus quod commercium regulat inter res publicas Vanuatu, Insulas Salomonis, Papuam Novam Guineam, et Vitios. Melanesia etiam est terminus geographicus, adhibitus cum rationes ad discrimina nationalia, ethnica, et linguistica non pertinent (Diamond et Mayr 2001).


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy