Mens (dea)

Situs opinabilis aedicularum Mentis et Veneris Erycinae prope templum Iovis Optimi Maximi Capitolini.

Mens est intellectus vel ratio vel mens sana specie divina induta. Quae persona mythologica apud Romanos saepe inter alias deas abstractas numerabatur.[1] Menti delubrum in Capitolio consecratum erat.

Cum enim Hannibal anno 217 a.C.n. pugna ad Trasumennum lacum exercitum a Gaio Flaminio consule insipienter ductum devicisset, Titus Otacilius Crassus praetor obnoxius libris Sibyllinis iussuque senatus Romani Menti aedem in Capitolino monte exstruendam curavit. Duobus annis post, die 8 Iunii, hoc delubrum Menti sollemniter consecratum est, una cum aede Veneri Erycinae aedificata.[2] Quae delubra coniunctim instituta uno tantum canali discreta erant.[3] Quae vicinitas vix fortuita erat, sed potius in relatione quadam notionum posita. Nam Venus Erycina ad primum bellum Punicum artesque Martiales referebatur; Mens autem de expeditione sapienter molienda admonebat. Itaque se complebant.[4] Delubrum Menti eo quidem anno institutum est, quo Gaius Flaminius mente consultatrici amissa male rem gessit insidiasque Hannibalis intravit. Sane opus erat intellectus et rationis usu, ut res publica mente sana administraretur: quam sanitatem Mens dea daret spemque populo singulisque hominibus augeret.

Mens dea praesertim extra Romam Mens Bona appellabatur et inter servos libertosque colebatur, sicut Alba Fucenti, Calibus, Carsiolis, Paesti, Tiburi.[5] Imaginem Mentis deae in nummis Paestinis designatam Carellius ita explicat:[6] "Mulier stolata in sella sedens intra aediculam distylon, d(extra) volumen tenere videtur." Anno autem 193 Helvius Pertinax imperator cudendum curavit nummum, in quo Mens pedibus stans, corona Laetitiae et sceptro Iunonis ornata, politicam et militarem intellegentiam repraesentare apparet.[7]

Aedes Mentis restaurata esse videtur a Marco Aemilio Scauro, consule anni 115 a.C.n., post expeditionem, in quam anno 107 a.C.n. adversus Cimbros exercitum eduxit.[8]

  1. Cic. Leg. 2.19; N.D. 3.47 & 88; Plin. Nat. 2.14.
  2. Liv. 22.9.7-9; 23.31.9; Ov. Fast. 6.241-248.
  3. Liv. 23.31.9.
  4. Orlin 2002: 102.
  5. Peter (1897), de Visscher (1958), de Visscher & Mertens (1958), Torelli (1980-1981), Buonocore (1985).
  6. Carellianae tabulae (1850: 70).
  7. Belloni (1924).
  8. Cf. Cic. N.D. 2.61.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy