Minos

Minos. Michael Angelus pinxit. Aedicula Sixtina, Romae 1536-1541.

Minos (Graece Μίνως) in mythologia Graeca est filius Iovis Europaeque, quem raptum Iuppiter in taurum mutatum ad Cretam adduxit. Qui, cum speraret se regem factum iri, Neptunum oravit ut taurum sibi daret, quem deo sacrificaret. Taurus autem tam pulcher erat, ut Minos rex factus eum sacrificare nollet. Propterea Neptunus iratus Minoem punire constituit. Effecit igitur, ut Pasiphae, uxor regis, hunc taurum amaret. Quae non modo se Daedalo auxiliante cum tauro iunxit, sed etiam monstrum, quod et semivir erat et semitaurus, peperit. Sed Minos minotaurum sibi dedecoris habens Daedalum labyrinthum, in quo monstrum contineretur, aedificari iussit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy