Moda

"Nihil est facilius quam amictum imitari alicuius." (Cic. de Or. 2.91).
Modelli et modellae vestes ostendentes.

Moda[1] est terminus utilis ad vestiendi, cogitandi, vivendi, se gerendi mores certo quoque tempore (vel saeculo) gratiosos et aliis moribus praevalentes describendos. Moda, quamquam reapse multas res complectitur, saepissime vestiariorum novitatibus adiungitur. Simulac homines satis multi amictum aliorum imitari coeperint, nova nascetur moda. Modae ex alia in aliam vicissitudines et mutationes in eo consistunt, quod homines rerum antea gratiosarum praeter rationem pertaesi in locum aliquid novi in rem suam convertunt. Res modariae sunt non solum temporales amictus renovationes sed etiam sui ad religiones aut ad superstitiones aut ad doctrinas politicas deditiones. Mercatores autem necessitate modae utuntur ad hominibus persuadendum ut novas res sibi emant.

Breviter, moda temporalis est: res hodie gratiosae cras obsolescent. Moda gregalis est: necesse est eum, qui gregi cuidam interesse velit, modam gregalium sequi. Moda normativa est: homines, etsi dissimiles esse velint, tamen simili quodam modo dissimiles esse coguntur.

Sunt quidem vestimenta quae in more perseverant, sicut Genuenses et focale Croatum, quae potius icones culturales quam res modariae sunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy