Mola

Vide etiam paginam discretivam: Mola (discretiva).
Molae La Ferté-sous-Jouarre in pristino Boll

Mola est instrumentum lapideum, in pistrino situm, quo frumenta aliaque grana moliendo conteruntur et in farinam rediguntur.[1] E quo instrumento artifex qui farinam conficit molitor appellatur.

Mola machinaria est machina, per quam lapis molae circumagitur. Apud antiquos hae molae vi vel hominum (plerumque servorum, saepe ad eum laborem sceleratum damnatorum) vel bestiarum actae sunt: ut molae manuariae, asinariae, iumentariae. Erant etiam molae aquariae: vi aquae currentis actae sunt, seu fixae in flumine seu rivo in rotam directo. Perclara est descriptio talium molarum, quam reperimus apud Vitruvium.[2] Sed etiam e medio aevo multae institutiones ad varias molas[3] construendas conscriptae sunt. De molis vi ventorum agitatis, dictis molis pneumaticis, traditur a saeculo nono, in Britannia ut videtur inventis.

Postremo molae priscae talium generum aetate industrializationis saeculorum 19 et 20 vi validiore adhibita primo vaporis, deinde electrica obsoleverunt. Novissimum autem molarum pneumaticarum genus nostris temporibus inventum est ad electricitatem gignendam.

  1. Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  2. Vitruvius, De architectura 10.5.2.
  3. E. g. aqua agitans aut desuper aut subter in rotam dirigi potest.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy