Moneta (pecunia)

Unam legis e paginis de
disserentibus

Consuetudines regiminum

Moneta in qualibet oeconomia est pecunia pervulgata in collybo pro bonis rite accepta. Ut fieri solet, pecunia in nummis signatis et notis argentariis cuiuslibet gubernationis consistit, quae sunt physicae copiae pecuniae res. Alia civitatis copiae pecuniae pars in depositis argentariis (aliquando pecunia deposita appellatis) consistit, cuius possessio a syngraphis nummariis, chartis debitis, vel aliis translationis pecuniae generibus transferri potest. Pecunia deposita et moneta sunt pecunia quia ambae sunt pro facultate solvendi acceptae.[1]

Pecunia ut moneta in culturis humanis abhinc annorum circa 12,000 pollere coepit.[2] Nummi aurei vel argentei aestimationis in re ipsa positae (pecunia mercatoria) saepe fuerunt norma; paene omnia autem systemata pecuniae in pecunia "fiat"? condita sunt, quod significat monetae hodiernae esse aestimationem solum ex iussu ("fiat") gubernationis.

  1. Pete L. Bernstein, A Primer on Money, Banking and Gold ed. 3a. (Hoboken Novae Caesareae: Wiley, 2008, ISBN 978-0-470-28758-3), praecipue capitula 4 et 5.
  2. Fortasse ante circa 10,000 BCE, plurimi venatores-conlectores res rebus pro collybo mutabant vel rem re minime mutabant.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy