Monismus

Punctum circumdatum ab assectatoribus Pythagorae et Graecis posterioribus adhibebatur ad primum ens metaphysicum repraesentandum, ipsum Monadem vel Absolutum nominatum.

Monismus[1] est sententia quae unitatem (Graece μόνος) ad notionem (e.g., exsistentia) attribuit. Monismus substantiarum ergo est sententia philosophica quae varias res exsistentes per singulam realitatem vel substantiam enodari posse dicit.[2] Alia definitio dicit omnes res exsistentes ex fonte ab eis distincto ortas esse (e.g. in Neoplatonismo, omnia ex uno deducuntur).[3] Quod saepe monismus prioritatis appellam, dicit solum unam rem per ontologiam esse primam, omnibus rebus aliis priorem.

Tabula monismum medium cum dualismo, physicalismo, et idealismo Cartesiano comparat. Tabula Anglice signata.

Alia distinctio est differentia inter monismum substantiae et monismum exsistentiae.[4] Monismus substantiae ponit solum unum rerum genus (e.g., materia vel mens) exsistere, quamquam multae res ex ea fieri possunt; monismus autem exsisteniae ponit exsistere, sensu stricto, solum unam rem (e.g. universum), quod solum inter multas res arte et ad arbitrium dividi potest.

  1. S. Axters, Scholastiek Lexicon, Latijn-Nederlandsch, Antverpiae, 1937.
  2. Cross et Livingstone 1974.
  3. Brugger 1972.
  4. G. Strawson, "Nietzsche's metaphysics?" in Nietzsche on Mind and Nature, ed. M. Dries et P. Kail (Oxford University Press 2014).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy