Mors voluntaria

Le Suicidé. Pictura Eduardi Manet (1877–1881).
Quot homines pro 100 000 sibi mortem in variis civitatibus consciverint.

Mors voluntaria,[1] sive suicidium,[2] est actus quo aliquis sibi mortem consciscit, se ipse interficiens. Mortis voluntariae causa saepe morbus (depressio aut intolerabilis corporis dolor) esse potest. Secundum consociationem mundialem sanitatis, mortes voluntariae in orbe terrarum frequentes sunt apud adulescentes qui viliter semet ipsum colunt et vexatione condiscipulorum premuntur. Itaque necesse est administratoribus scholasticis ludique magistris consilium capere, ut tolerantia provehatur in scholis, qua ratione etiam mortes voluntariae prohibeantur. Aliae causae suicidii sunt abusus temeti, vis familiaribus inlata, separatio a parentibus, discriminatio propensionis sexualis generisve identitatis causa facta. Aliae res periculum suicidii augentes sunt indoles irritabilis, nimia sui dignatio cum sui contemptu alternans, mores impulsivi.[3]

Etiam pessima conditio laboris vel tempus laboris super limitationem a systemate accumulationis capitalis laboratoris sibi mortem compellare? potest, ut De capitali a Caroli Marx dixit.[4]

Conamen suicidii dicitur, si mortem voluntariam afferre intentum est, at involuntarie non perfectum.

Suicidium extensum mortem alterius et antecedentem et intentam suicidium commitentis causa significat.

  1. Cic. Fin. 7.3.3; Liv. 8.6.12; Sen. Ep. 77.7.
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018) Morgan etiam alia, rariora quidem, verba praebet.
  3. De suicidio evitando: Consilia ad usum magistrorum et administratorum (Genavae, 2000), pp. 8–9 et 13.
  4. Das Kapital, Volumen I, Sectio VII, Caput 24.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy