Musculus

Conspectus musculorum sceleti.
Vide etiam paginam discretivam: Musculus (discretiva).

Musculus (Graece μῦς[1][2]) est mollis animalium textus muscularis. Cellulae musculorum fibras proteini continent, quae inter se labi possunt contractionem efficientes, quae longitudinem et formam cellulae mutat. Musculi vim et motum una efficiunt. Plerumque sustinent et mutant statum, motum omnis organismi, et motum organorum internorum, sicut in contractione cordis et in transitu cibi per peristalsim apparatus digestionis.

Texta musculorum ex strato mesodermali cellularum germinum embryonicorum gignuntur. Musculi sceletales, cardiaci, et leves appellantur. Contractio musculorum cardiacorum et levium fit sine cogitatione conscia et est necessaria, ut organismus supersit. Voluntaria musculorum sceletalium contractio corpus movet et subtiliter temperari potest. Exempla sunt motus oculi et magni a quadricipite femoris effecti motus.

Musculi energiam plerumque ex oxidatione adipum et carbohydratorum efficiunt, sed reactiones chemicae anaerobicae etiam fiunt, praecipue in fibris quae celeriter tremescunt. Hae reactiones moleculas adenosini triphosphorici generant, quae motum capitum myosinorum agunt.

Sublatio libramentorum est series exercitationum quibus homo musculos suos augere sperens libramentis utitur.

  1. B. Castelli & A. Ravenstein (1665), Lexicon medicum Graeco-Latinum.' (Roterodami: Arnold Leers).
  2. F. J. Siebenhaar (1850), Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften, editio secunda (Lipsiae: Arnoldische Buchhandlung).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy