Mythologia Graeca

De Graecorum et sedium distributio Trinitate tria regna divisa est terra: Iovem Deum (caelum), Neptunum (maria, et Oceanus) et Inferno (inferos). Theos (di minor) sunt filii huius Trinitatis.
Statua Laocoontis et filiorum a serpentibus petitorum

Mythologia Graeca est corpus mythorum et doctrinae Graecorum antiquorum de dis heroibusque, de natura mundi, de originibus et significatione rituum suorum. Pars fuit religionis Graeciae antiquae. Periti mythologiae Graecae homines student ut institutiones religiosas et politicas Graeciae antiquae in lumen proferant, et ut naturam creationis mythorum melius intellegant.[1]

Mythologia Graeca superest forma in magno fabularum corpore explicata et forma in artibus oculorum implicata, talibus quales sunt vasa picta et dona votiva. Fabulae Graecae origines mundi exponere conantur et vitas facinoraque deorum, heroum, animalium phantasticorum exsequuntur. Mythi primum disseminati sunt traditione orale; hodie praecipue propter litteras Graecas noscuntur.

Fontes Graeci antiquissimi noti, Homeri poëmata epica Ilias et Odyssea, de bello Troiano et eventu eius tractant. Duo carmina Hesiodi poetae circiter eiusdem aetatis, Theogonia et Opera et Dies, creationem mundi, seriem deorum regnantium, originem miseriae humanae, atque originem rituum sacrificorum narrant. Mythi etiam conservantur in Hymnis Homericis, fragmentis poematum cycli epici, carminibus lyricis, operibus tragoediographorum saeculi quinti a.C.n., operibus scriptorum Hellenismi, ac scriptis Imperii Romani Plutarchi, Pausaniae, et ceterorum auctorum.

Archaeologia fontem aestimabilem de mythologia praebet, dis heroibus saepe in decoratione artefactorum depictis. Ornamenta geometrica in figlina saeculi octavi a.C.n. depingunt fabulas cycli Troiani atque res gestas Herculis. Temporibus archaico, classico, Hellenistico picturae Homericae et aliae parent, testimonio litterario addentes.[2] Mythologia Graeca magnum vim habuit ad culturam, artes, litterasque civilizationis occidentalis. Poetae et pictores ab antiquitate ad hoc tempus a mythologia Graeca inspirati sunt et invenerunt valorem manentem in thematibus eius.[3]

  1. "Ελληνική μυθολογία", Νεώτερο Εγκυκλοπαιδικό Λεξικό Ηλίου (1952).
  2. "Greek Mythology", Encyclopaedia Britannica (2002).
  3. J. M. Foley, Homer Simpson's Traditional Art, 43.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy