Nationalismus

Unam legis e paginis de
disserentibus

Libertas Populum Ducit, ab Eugenio Delacroix anno 1830 picta, est insigne artis nationalisticae exemplum.

Nationalismus[1] est ideologia, sensus, forma culturae, vel motus socialis qui nationem[2] vel gentem vehementius dicit. Duae sunt primae rationes nationalismi origines explanantes, quae sunt doctrina primordialistica quae nationalismum ex evolutionaria hominum inclinatione ad se in expressos greges ortu genereque statutos componendos oriri describit, et doctrina modernistica quae nationalismum solummodo hodiernum esse ait, cui societate hodierna ad existendum opus sit.[3] Quid sit tamen natio, ambigitur, ita ut diversa nationalismi genera iam inducta sint. Potest fieri ut quodam iudicio sint qui municipatum modo uni gregi ethnico, culturali, religioso finire velint, aut ut multinationalitas in civitate singula ius gentium minorum (minority) agnoscitatem nationalem proloquendi exercendique prohibeat.[4]

Novae identitatis nationalis adsumptio, quod ad progressionem historicam spectat, plerumque efficitur quando grex respondet, cum identitate traditionali, propter conflictionem inter ordinem socialiem quem sentiendum credunt et ordinem quem sentiunt, insatiatus sit, quo anomia fit, quam nationalistae exsolvere velint.[5] Haec anomia efficit ut societas (aut societates) identitatem suam reficiat, rebus quae gratae habentur retentis et rebus ingratis deletis, eo consilio ut communitas integretur.[5] Haec propter difficilia quoque structuralia et interna effici possunt, aut propter iram cuiusdam gregis ad communitates alias versus, praesertim ad potestates externas quae eos comprimere videntur.[5]

Nationalia vexilla et hymni et alia identitatis nationalis symbola saepe magni momenti in communitate nationali creanda esse ducuntur.[6][7][8][9]

  1. Pius PP. XI, Litterae Encyclicae, "Quadragismo Anno" (1931).
  2. Smith 1993:72
  3. Motyl. Encyclopedia of Nationalism, Volume 1: Fundamental Themes. San Diego, California, CFA; Londinii, Anglica, RB (Academic Press, 2001), 251.
  4. Kymlicka, Will. (1995). Multicultural Citizenship: A Liberal Theory of Minority Rights. Oxford: Oxford University Press. p. 16. ISBN 0-19-829091-8 .
  5. 5.0 5.1 5.2 Motyl. Encyclopedia of Nationalism, Volume 1: Fundamental Themes. Didacopole, Californiae; Londinii (Academic Press, 2001), 262.
  6. Billig, Michael (1995). Banal Nationalism. Londinii: Sage. ISBN 0-8039-7525-2 .
  7. Gellner, Ernest (2005). Nations and Nationalism (Second ed.). Blackwell. ISBN 1-4051-3442-9 .
  8. Canovan, Margaret (1996). Nationhood and Political Theory. Cheltenham: Edward Elgar. ISBN 1-84064-011-1 .
  9. Miller, David (1995). On Nationality. Oxford: Oxford University Press. ISBN 0-19-829356-9 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy