Nousis

Ecclesia municipii Nousiainen

Nousis[1][2] (Finnice Nousiainen; Suecice Nousis) est municipium Finnicum fere 4 860 incolarum in regione Finnia Propria situm. In Nousi fuit Finniae prima confirmata sedes episcopalis. Secundum legendam, Upsaliae episcopus Henricus, qui primus episcopus Finniae autumatur, in Nousi sepultus est anno 1156. Sedes autem episcopalis anno 1249 aut iam ante translata est in Aboam.

Urbes et oppida vicina municipii Nousiainen sunt Aboa, Aura, Masku, Poeytyae, Rusko, Wirmo.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy