Numerus integer

Systemata Numerica Mathematicae
Numeri Elementarii

Naturales {0,1,2,3,...} sive {1,2,3,...}

Integri {...,-2,-1,0,+1,+2,...}

Rationales
Reales

Complexi

Quaterni
Octoni
Infinitas

Variae radices

Numerus integer est vel numerus naturalis, vel zerum, vel negativus numeri cuiusdam naturalis.

Cum subtrahitur numerus naturalis de alio naturali, exsultat interdum non naturalis sed numerus qui est minor quam nullus. Numeri naturales et hi nullo minores appellantur universi numeri integri. Numeri integri generaliter littera designantur. Ergo

Nullo minores integri appellantur negativi, maiores positivi. Neque est integer minimus neque maximus.

Numeri integri in linea numerorum

Possumus hos numeros in linea monstrare. Numeri positivi ad dexteram, negativi ad sinistram eunt. Linea est linea numerorum.

Cum multiplicantur numeri positivi duo, quoque negativi duo, resultat numerus positivus. Cum autem multiplicatur positivus cum negativo, resultat negativus. Aequalia ut multiplicationis sunt resultata divisionis.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy