Numerus rationalis

Systemata Numerica Mathematicae
Numeri Elementarii

Naturales {0,1,2,3,...} sive {1,2,3,...}

Integri {...,-2,-1,0,+1,+2,...}

Rationales
Reales

Complexi

Quaterni
Octoni
Infinitas

Variae radices
Numeri rationales: fractiones 1/n

Numerus rationalis est omnis numerus qui scribitur per divisionem duorum numerorum integrorum (scilicet divisor non est nullum), sicut 6/7 vel -221/34 vel 17/(-42). Numeri rationales non modo fractiones, verum etiam numeros omnes integros continent, qui etiam scribi possint per divisionem: exempli gratia,

In numeris rationalibus, additionem et subtractionem et multiplicationem et quoque divisionem exagitare? licet, excepta divisione per numerum nullum; eventus operationis erit iterum numerus rationalis. Ergo etiam rationalis est potentia numeri rationalis, non autem rationalis est radix in plerisque casibus. Numeri rationales sunt igitur corpus.

Repraesentatio decimalis finita esse potest aut infinita. Si autem infinita sit, tum quidem periodica est. Et numerus decimalis finitus semper scribitur per periodicum, sicut 4.5 = 4.5000 . . . aut aequaliter 4.5 = 4.4999. . . .

Antonymum verbi rationalis est irrationalis, et numeri irrationales ei sunt qui non rationales sunt, ut pi vel .


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy