Numidia

Numidia fuit antiquum Numidianorum(en) regnum in Africa septentrionali et occidentali situm, primum in terra quae nunc Algeriam constituit, sed deinde se per terras Tunisiam et Libyam hodie continentes extendens. Quae politas primum inter Massylios(en) in oriente et Masaesylos(en) in occidente dividebatur. Secundo autem Bello Punico annis ab 218 ad 201 a.C.n. saeviente, Masinissa(en), rex Massyliorum, Syphagem(en) Masaesylorum vicit, ut Numidiam in primam civitatem gentis Mazacium coniungeret.[1] Regnum sic civitas sui iuris natum postea provincia Romana et cliens Romanus factum est.

Nunc tamen Arabi eam al Djezaïr et populi Latini Algeriam appellant. Ei principalia oppida fuerunt Siga, Portus Magnus, Iol, Saldae, Sitifis, Cirta vel Constantina, et Hippo Regius.

  1. Thomas M. Leonard (2013). Encyclopedia of the Developing World. Routledge. pp. 169. ISBN 978-1-135-20508-9 .

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy