Obsidio Vicksburgi

Obsessio Vicksburgi. Lithogramma a Kurz et Allison facta.

Obsidio Vicksburgi fuit ultima in Expeditione ad Vicksburgum Belli Civilis Americani actio militaris. Ulixes S. Grant, dux Exercitus Civitatum Foederatarum Exercitus Tennesiae appellatus, Flumen Mississippium cum copiis suis transiit et exercitum Civitatum Confoederatarum Americae depulit, a Iohanne C. Pemberton ductum, retro ad moenia urbis Vicksburgi Mississippiae.

Quo facto, duo impetus, diebus 19 Maii et 22 Maii 1863, a Grant in opera Confoederatarum propulsati sunt, utrisque Civitates Foederatae clades accepit. Grant ergo iussit fieri obsessio circa urbem die 25 Maii. Sine auxilio, et commeatibus assumptibus paene, et diebus habita, tandem praesidium se dedit die 4 Iulii. Haec res, et deditio apud Portum Hudson die 9 Iulii, Mississippium Civitatibus Foederatis tradiderunt. Unio huic flumini per residuum bellum praesedit.

Haec obsessio et Proelium Gettysburgi esse tempus quo fortuna Unioni favere coepit habentur; communicatio autem Confoederatarum ad partes occidentalium civitatum suorum (Trans-Mississipium Theatrum saepe appellatas) secuta est. Propter proventus obsidionis et denique belli, populus Vicksburgi Diem Libertatis Civitatum Foederatarum octoginta annos celebrare recusavit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy