Oceanus Australis

Oceanus Australis (caeruleus).

Oceanus Australis[1] seu Mare Australe[2] est oceanus qui in australissimis Oceani Mundi aquis consistit, usitate ad parallelum 60 australem latitudinis et Continentem Antarcticum cingens, et ergo quartus ex quinque principalibus orbis terrarum divisionibus marinis habitus. Hac in zona oceanica, aquae frigidae ex Antarctica ad septentriones fluentes se cum subantarcticis aquis calidioribus commiscent.

Geographi inter se de septentrionalibus Oceani Australis finibus dissentiunt, vel etiam adeo num talis oceanus exstet. Multi habent eius aquas potius partes Oceani Pacifici, Oceani Atlantici, et Oceani Indici; alii autem putant Coitum Antarcticum, zonam oceanicam quae ad tempus variatur, Oceanum Australem ab aliis oceanis separare, contra parallelum 60° australem.[3] Potestates Australiae habent Oceanum Australem recte ab australi Australiae patere.

Societas Hydrographica Internationalis suam novam oceani definitionem non iam confirmavit, quae anno 2000 Oceanum Australem esse ab australi paralleli 60° australis declaraverat. Eius recentissima definitio vulgata ex 1953 venit, quae Oceanum Australem non comprehendit; recentior autem definitio ab hac societate et aliis usurpatur.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "mare Australe": (vide f. 211v apud Google Books)
  3. Stephen J. Pyne, The Ice: A Journey to Antarctica (University of Washington Press, 1986), de Antarcticae exploratione, scientiis Telluris, glacie, aesthetica, litteris, et rebus geopoliticis.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy