Peccatum

Adam et Eva peccant in paradiso (Cornelis van Haarlem, 1562–1638).
Serpens peccati signum a baptismate fugatur. Fons baptismalis in ecclesia Sancti Ioannis Bremae.

Peccatum est terminus religiosus aliquod falsum atque malum valens. In religione Christiana peccatum est status hominnis a Deo factis pravis aut falso vivendi modo separatus. Secundum narrationem biblicam primo Adam et Eva Dei praeceptum neglegentes (Gen 2,16-17) "Ex omni ligno paradisi comede; de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas") peccaverunt, quod peccatum secundum doctrinam Ecclesiam Catholicam Romanam quandam in malum inclinationem effecit, quae peccatum originale appellatur. Paulus Tarsensis peccatum potentiam esse arbitratur, quae homines servos cupiditatum facit (Ro 6,12–14). Sed etiam singula facta mala peccata dicuntur.

Variis religionibus peccata sacrifiis expiantur (ut puta in religione Iudaica antiqua), in religione Christiana Iesus Christus est "agnus Dei, quae tollit peccata mundi" (Jo 1,29.36).


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by razib.in