Pecunia

Nummi Romani.

Pecunia est generale solvendi instrumentum et divitiarum forma, qua omnes utuntur et quam omnes fere cupiunt ideo quod vitam suam in tuto collocare volunt, aut quod ad omnis generis merces emendas exarserunt. Pecunia etiam mensura valoris et debitum et notatio ratiocinatoria est, quae quidem definitiones iam ad oeconomian nationalem pertinent. Aliud est pecunia in usu et experientia cotidiana, aliud in studiis oeconomicis. Haec commentatio plerumque ad rationem oeconomiae nationalis revocabitur. Pauci enim sunt, qui pecuniam non cognoverint; sed naturam pecuniae definire oeconomicorum est.

Duae sunt principales pecuniae notiones, quarum una metallistica, altera chartalistica est. Qui metallismo favent, credunt pecuniam in metallo nobili, aut in nummis aureis argenteisve, aut saltem in chartis his permutabilibus consistere. Metallismo coniuncta est etiam historia coniecturalis pecuniae ab Adamo Smith narrata, a Carolo Menger et Stanleio Jevons continuata, atque in omnibus fere artis oeconomicae libris nec non in compluribus commentariis interretialibus pecuniam tractantibus fideliter repetita. Qua de causa notio metallistica etiam vulgaris et orthodoxa appellatur.

Qui chartalismo favent, ii animadvertunt historiam illam coniecturalem cum veritate historica et testimoniis anthropologicis discrepare. Censent pecuniam in debito vel solutione praerogativa consistere, et nummos unam tantum neque unicam quidem substantiam pecuniae esse: nihil interesse, pecunia qua forma quave substantia sit, dum homo homini fidem habere possit. Pecunia metallistica corpus valoris est, pecunia chartalistica index valoris. Doctrina chartalistica monet plurimas civitates suam habere pecuniam propriam suamque argentariam centralem summamque tributorum civibus imponendorum potestatem. Civitati, quae pecunias suas suo iure administrat, omnia tributa et vectigalia et cetera expensa solvenda sunt pecunia propria, quam argentaria centralis in usum paravit. Dubium non est, quin omnium liberarum et modernarum civitatum administratio pecuniaria chartalismo congruat. Qua de causa chartalismus vulgo etiam doctrina pecuniaria moderna (breviter MMT[1]) appellari potest.

Aureus Septimii Severi.
  1. Acronymum dictionis Anglicae q.e. Modern Monetary Theory.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy